monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVII <<<     >>> in Psalmum LIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVIII

1 In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione: quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret [I Reg. XIX, 11].
2 In finem, iam dictum est sine fine. Ne disperdas David in tituli inscriptione; et hoc quoque frequenter ponitur, ut Passio Domini per haec indicia declaretur. Irrite siquidem tentabat disperdere Iudaeorum insania, quod divina toties interdixit auctoritas. Per huius enim tituli incorruptibilem inscriptionem, manifestat regni Domini incommutabilem firmitatem. Sequitur, quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret. Hoc quoque ad passionem Domini convenienter aptatur. Domus enim indicat monumentum ubi triduana morte requievit, ad quod custodiendum miserunt principes Iudaeorum, ad gloriam nominis eius quasi disperdendam: ne per fraudem diceretur resurgere, quod auditus fuerat Christus antea praedicasse. Sed melius quod inimici per se maluerunt probrare, ut totus mundus factum firmius potuisset agnoscere. Indubitatum siquidem testimonium est, quod praestat ingratus; et non potest gratiosum dici, quod confirmat ille qui reus est. Quapropter causas istas nullus ambigat ad passionem Domini pertinere, unde psalmus iste dicturus est. Sed hoc sollicite debemus intelligere, ut quando loquitur Dominus Christus, quaedam ab humilitate carnis, quaedam ab excellentia divinitatis eius accipere debeamus: non duos filios putantes, sicut Nestorii sacrilega somniat iniquitas; sed in duabus naturis unitis atque perfectis permanere Dominum Christum, sicut doctissimorum Patrum sanctae Chalcedonensis synodalis testatur auctoritas. Ait enim (Parte II, act. 5): Unum eumdemque Filium Dominum nostrum Iesum Christum confiteri consonanter omnes instruimur et docemur: perfectum eumdem in divinitate, et perfectum eumdem in carne; Deum veraciter hominemque eumdem, ipsum veraciter ex anima rationali et corpore; ὁμούσιον, id est unius essentiae Patri secundum divinitatem, et ὁμούσιον nobis eumdem ipsum secundum humanitatem, per omnia nobis absque solummodo peccato consimilem. Ante saecula quidem de Patre natum secundum divinitatem, in novissimis autem diebus eumdem ipsum propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine natum, θεοτόκον, id est Dei Genitrice secundum humanitatem: unum eumdemque Christum Filium Dei, Dominum unigenitum, in duabus naturis sine confusione, sine conversione, sine divisione et sine separatione noscendum. Nusquam naturarum differentiam per unitatem penitus amputatam; magis autem salva proprietate utriusque naturae, et in unam coeunte personam, unamque subsistentiam; nec in duas divisum partitumque personas, unum eumdemque Filium unigenitum, Deum verum, Iesum Christum Dominum confitemur. Sancta fides, inviolata veritas, amplectenda praedicatio, quam merito per Spiritum sanctum convenienter effusam, per totum mundum catholica confitetur Ecclesia.
3 Divisio psalmi.
4 Primo ingressu psalmi orat Dominus Christus, non ex eo quod de Patre natus est Deus, sed ex eo quod de Maria Virgine factus est homo, ne ei inimici ipsius nocere praevaleant; ad instar luminis materialis ex imo surgens, ad resurrectionis suae paulatim conscendens excellentissimam summitatem. Secundo prosequitur, quemadmodum in fine saeculi convertendi sint Iudaei, et pro eis oratio mirabili pietate depromitur. Tertio designat quae facturi sint post conversionem, et se in sanctis suis gaudere testatur. Quae partes diapsalmatis termino dividuntur; ut non tam exquisitae quam minus neglectae esse declarentur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Dum humanitas Domini Salvatoris eripi se ab inimicorum spiritualium insidiis postularet, quibus tamen non tenebatur obnoxia, sicut ipse dicit: Veniet princeps huius mundi, et in me non inveniet quidquam [Ioan. XIV, 30], nobis quod necessarie petamus ostendit. Ille quippe sine macula peccatorum, diabolum, vel ministros eius Iudaeos averti a se proposita humilitate deprecatur; nos autem sic petimus, ut capti atque noxii ab immundis spiritibus divina misericordia liberemur. Caput nostrum hoc quidem petit, sed sine lege peccati: membra vero similiter rogant, sed delictis obnoxia. Inimicorum autem quatuor esse genera per hunc et alium versum evidenter ostendit. Primum dixit eripi se ab inimicis tantum, qui dispositum quidem nocendi habere poterant: non tamen, ut confestim laederent, ardentius appetebant. Additur secundum, et ab insurgentibus in me libera me. Ab insurgentibus dicit, quasi iam iniquitatis suae tempestate commotis, et futuris cladibus animi indignatione praeparatis.
7 (Vers. 2.) Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum libera me. Dicit tertium genus, ut illi qui insurrexerant mente durata, scelus etiam operatione complerent; nec cogitationibus tantum iniquitatem suam, sed operis quoque ipsius consummatione monstrarent. Sequitur, et de viris sanguinum libera me. Venit ad quartum genus, ut isti inimici non solas contumelias appetere viderentur, sed ipsum quoque sanguinem effundere festinarent. Hic autem significat Iudaeos, qui innocentis sanguinem sacrilego crimine damnaverunt, quando dixerunt: Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]; et iterum: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Qui merito viri sanguinum dicti sunt, quoniam supra se iniuste mortis onera susceperunt. Petit ergo se ab eis pro humana infirmitate eripi et liberari, qui totum tamen voluntarie sustinebat. Et intende quia per figuram epembasim, quae iteratio nuncupatur, in his duobus versibus verba geminavit, eripe me, et libera me.
8 (Vers. 3.) Quia ecce occupaverunt animam meam, irruerunt in me fortes; neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Anima hic dicitur vita corporalis. Caeterum animam Domini Salvatoris nulla potuit adversitas occupare, quae unita Deo immaculata se conversatione tractavit. Sed cum dicitur anima occupata, tempus ostenditur passionis. Sequitur, irruerunt in me fortes. Fortes diabolum significat cum ministris; sicut ipse in Evangelio dicit: Nemo potest intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem [Marc. III, 27]. Ipsi enim in corde Iudae ascenderunt, ut Salvator morti traderetur. Ipsi populum pessimis instigationibus incitarunt, ut Liberatorem humani generis perfida voluntate damnarent. Qui fortes ideo dicuntur, quia mortalium superant fragiles imbecillitates. Caeterum potentiae Christi fortes esse non poterant, qui eos divinis viribus alligavit. Addidit, neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Quamvis in Dominum Salvatorem diabolica fortitudo surrexerit, modo eum in pinna templi constituendo, modo offerendo divitias: tamen nihil tale in eum praesumere ausi sunt, qualia nobis vitiorum tentamenta efficaciter ingerere consuerunt. Iniquitas hic pro malevolentia intelligenda est; peccatum vero pertinet ad sceleris operationem, quae omnimodis a Domino fuisse probantur extranea. Natura enim humanitatis a Domino assumpta probatur esse, non culpa; sed tamen ipsum fortem sustinuit tentatorem, quia carnem nostrae fragilitatis assumpsit; nec aliter fieri potuit ut ius suum exitium iuste perderet, nisi ad vita pervenisset auctorem. Sic triste frigus veniente tepore dissolvitur: sic nox tenebrosa discedit, quando claritas serenae lucis advenerit. Sed haec de se vere dicit Caput nostrum. Caeterum ista professio membris non potest convenire subiectis.
9 (Vers. 4.) Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. Potest quis currere et non dirigi, ut illi quorum vita tortuosis semitis irrotatur; nec ad rectum perveniunt iter qui nulla veritate diriguntur. Christus enim mundanam vitam recto tramite transcurrit; nec iniquitas illi obviare potuit, quae actus semper humanitatis intorquet. De ipso enim octavus decimus psalmus ait: Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius [Psal. XVIII, 6, 7]. Hoc enim erat dirigi, unde venerat, ut rediret. Sed sic venit a Patre, ut non recederet a Patre; sic discessit a mundo, ut non desereret fideles, sicut ipse ait: Non vos dimittam orphanos [Ioan. XIV, 18]; et, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Sequitur, exsurge in occursum mihi. Hic iam tropicis allusionibus potentia resurrectionis exprimitur, ut petat Patrem sibi occurrere, ad se scilicet venientem; cum nec ille ab ipso aliquando discesserit, nec iste ad eum, quantum ad supernam naturam pertinet, facie novitatis advenerit: sed sicut ipse in Evangelio dicit: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 11]. Quod autem addidit, et vide, significat, fac videri; sicut Abrahae dictum est: Nunc cognovi quoniam diligis Dominum Deum tuum [Gen. XXII, 12]; id est, cognosci feci. Tropica est enim ista locutio, et in Scripturis divinis creberrima consuetudine seminatur.
10 (Vers. 5.) Et tu. Domine Deus virtutum. Deus Israel,
11 (Vers. 6.) Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Duo isti versiculi in uno exponendi sunt, quoniam de se invicem pendere noscuntur. Post resurrectionis igitur mirabilem narrationem, pius Advocatus interpellat pro nobis, dicens ad Patrem: Et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel; qui non putaris nisi Deus solius Israel, id est unius gentis: intende nunc ad visitandas omnes gentes, ut tibi credentium copia crescat ex gentibus, quia sterilitatem fidei in Iudaico populo comperisti. Et respice quod omnes gentes dicat, quoniam de universis nationibus erant (Domino iuvante) credituri; sicut est illud: Et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Ubi autem revertitur ad Iudaeos, dicit: Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Haec oratio (si bene conspiciatur) praeceptis eius in nulla parte dissentit. Dicendo enim: Non miserearis omnibus, ostendit illis esse miserendum qui puro studio supplicabunt. Nam licet omnes homines operentur iniquitatem, illis tamen parcendum esse non dubium est qui praedestinati sunt, et ad eum devota mente confugiunt.
12 Vers. 7. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ventum est ad psalmi ianuam secundam, in qua Iudaici populi futura conversio declaratur. Significat ergo in fine mundi ex eis innumeros Domino esse credituros; quod et Apostolus dicit: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobisipsis sapientes, quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25], etc. Vides et ibi promissum esse, ut quamvis sera, tamen aliquando salutifera conversione salventur; et ideo ad similitudinem diei, finis mundi vespera competenter edicitur. Sequitur, et famem patientur ut canes. Illius temporis Iudaeorum significat voluntatem, quia sicut nunc crudelissima obstinatione durati sunt, ita et tunc fidei avidissima desideria patientur. Qui merito canibus comparantur, quoniam Antichristum illum immanissimam belluam, fidei calore raptati, religiosis latratibus insequentur. Canes enim a canendo dicti sunt. Meliores erunt tunc canes, quam nunc sint homines: quando legem in qua modo delinquunt, tunc fideliter defensare contendunt. Nam quod dicit, famem, coelestis verbi significat aviditatem, sicut ait propheta: Ecce induco famem super terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos VIII, 11). Addidit, et circuibunt civitatem. In eadem comparatione permansit. Canum enim consuetudo est illa loca defendere, in quibus se norunt alimoniam reperire: ita et Iudaei iam conversi civitatem, id est sanctam Ecclesiam defendent, quam correctis praedicationibus circuibunt. Canes enim fidelibus comparatos Evangelii Scriptura testatur. Dicit quippe mulier Chananaea: Utique, Domine: nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum [Marc. VII, 28]. Hoc schema dicitur aenigma, id est obscura sententia, quae et ipsa pertinet ad allegoriam; aliud enim dicit, et aliud significat.
13 (Vers. 8.) Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Loquentur plane tunc in ore suo, quod nunc habere non merentur in corde, aliosque ad bona convertent, quae ipsi prius credere noluerunt. Sequitur, et gladius in labiis eorum. Erit utique in labiis eorum gladius coelestis, qui legitur bis acutus, ex utroque Testamento feriens, et ad sanitatem felices animas sua vulneratione perducens, de quo ait Apostolus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Ephes. VI, 17]. Addidit, quoniam quis audivit? Bene praemisit in labiis eo rum esse gladium, id est in ore ipsorum praedicationes frequentissimas, quoniam rarus gentilis auditurus est, cum in scelerata Antichristi religione permanserint. Quis enim, cum pondere proferendum est, quasi pene nullus, quasi omnino rarissimus. Significat enim haec syllaba frequenter nullum, ut illud, Quis similis tibi [Mich. VII, 18]? aliquando unum, ut illud: Quis dabit ex Sion salutare Israel [Psal. XIII, 7]?
14 (Vers. 9.) Et tu, Domine, deridebis eos; pro nihilo habebis omnes gentes. Irridendos eos pronuntiat, qui praedicationes rectas audire noluerint, sicut est illud Salomonis: Meis autem increpationibus non intendebatis, sed irrita faciebatis consilia mea; ideoque et ego in vestra perditione ridebo, gratulabor quando supervenerit vobis interitus [Prov. I, 25, 26]. Derisui enim erunt, quando inanes et fatui ab aeterni regni intromissione pellentur. Sequitur, pro nihilo habebis omnes gentes. Gentes, et in bono et in malo poni notissimum est. Hic tamen illos dicit qui obstinatione crudeli in sua nequitia perseverant. Ipsos enim pro nihilo habet Dominus, qui eum creaturarum omnium non venerantur auctorem. Nam si hoc universaliter dictum intelligas, unde erit Ecclesia Domini construenda? Sed mos est Scripturae divinae dicere pro parte totum, secundum illud Domini dictum: Nam cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra [Luc. XVIII, 8]? Quod et si hoc generaliter velis accipere, quibus dicendum est: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi [Matth. XXV, 34]? Restat ergo ut hic omnes gentes eos intelligas qui perfidia faciente damnandi sunt. Sunt enim ex omnibus gentibus perituri, sicut iustos constat ex omnibus nationibus congregari.
15 (Vers. 10.) Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es. Superius fortes diximus esse diabolum cum ministris, qui fortitudinem suam in se ponentes, ab aeterna celsitudine corruerunt. Sed Dominus Christus humanae ignorantiae formam veritatis ostendens, fortitudinem humanitatis suae, Domini dicit beneficiis applicandam; ut sicut per illum insidiatorem noxia didicimus, ita per verum Redemptorem, quae sunt profutura noscamus. Nam quod ait, ad te custodiam, mutata syllaba significat per te custodiam fortitudinem meam; quod in Scripturis divinis saepius invenitur. Quae figura dicitur prothesios parallage, cum altera propositio pro altera ponitur. Sequitur, quia, Deus, susceptor meus es. Merito illi suam fortitudinem pronuntiat deputandam, quem susceptorem suum esse noscebat.
16 (Vers. 11.) Deus meus, misericordia eius praeveniet me: Deus meus, ostende mihi inter inimicos meos. Exponit quod superius dixit: Fortitudinem meam ad te custodiam. Nihil enim ei dignum obtulit humana conditio, ut mereretur muneris eius largitate gaudere. O vere pietas stupenda Creatoris! De se nos docet quod in nobis intelligere et custodire debeamus. Sed vae illis qui hanc regulam declinantes, in hominis putant arbitrio consistere, ut mereatur ad aliqua Dei munera pervenire! Ipse enim donat, ut bona velimus; ipse perficit, ut ad eius praemia pervenire possimus; quod Apostolus lucidissime declaravit: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Desinat ergo Pelagiana haeresis redivivas suscitare calumnias. Nihil boni ex nobismetipsis habere possumus, nisi hoc a Domino sumpserimus. Sequitur, Deus meus, ostende mihi inter inimicos meos. Secundum dicit munus beneficii, ut etiam inter inimicos ipsius virtus maiestatis eius possit ostendi; scilicet ut de blasphemis fiant religiosi, et de iniqua conversatione iustissimi.
17 (Vers. 12.) Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: disperge illos in virtute tua, et destrue eos, protector meus Domine. Hoc est quod superius dixit, ostende mihi inter inimicos meos; quoniam ab istis inimicis, qui Deo largiente credituri sunt, ideo ira suspenditur, ne Domini legem usque in finem saeculi ignorare videantur, et incipiant sic perire, ut nullus ex eis possit bonos fructus emergere. Obliviscitur enim legem qui eius praecepta non complet, quamvis animo verba ipsius tenere videatur. Precatur ergo ne gens Iudaeorum funditus pereat, sed magis errasse se gloriosa satisfactione cognoscat. Addidit, disperge illos in virtute tua. De Iudaeis hoc dictum testatur eorum facta dispersio, ut pene per totum mundum divisi dispersique declarentur. Nam quamvis iuri [ed., iugo] Romano sint subditi, suo tamen more vivunt ubique dispersi. Hoc est: Ne occideris eos; nam si fuissent, ut merebantur, exstincti, spes conversionis eorum funditus interiisset. Dispersi ergo sunt Iudaei, sive ut ad conversionis provocarentur studia; seu (sicut quidam volunt) ut inter contentiones haereticorum, ab inimicis suis veteris legis paratum testimonium haberet Ecclesia; dum illud indubitanter creditur, quod adversario suffragante firmatur. Sequitur, et destrue eos, protector meus Domine. Adhuc in iisdem supplicationibus perseverat, ut destructi Iudaei in melius construantur, sitque salutaris elevatio post ruinam. Non enim Paulus apostolus surrexerat ad salutem, nisi ad vocem Domini cadere meruisset.
18 (Vers. 13.) Delicta oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua, et de exsecratione et mendacio evellentur. Delicta oris eorum, id est cogitationum insaniae fuerunt, quando consilium fecerunt ut neci traderent Dominum Salvatorem. Sermo quoque labiorum ipsorum detestabilis fuit, quando dixerunt: Reus est mortis [Matth. XXVI, 66]. In superbia comprehensi sunt, quando iidem dixerunt: Quis tibi dedit hanc potestatem? Et in qua potestate haec facis [Ibid., XXI, 23]? Captos enim constat in superbia sua, quando viderunt postea resurgentem, quem prius facientem miracula respuerunt. Sequitur, et de exsecratione et mendacio evellentur; scilicet quando ab eis post conversionem dedecus amovetur, quod in cunctis gentibus nunc habere noscuntur. De mendacio iidem evellentur, quando Scripturas divinas veraci illuminatione cognoverint, quas nunc sub falsa interpretatione suscipiunt.
19 (Vers. 14.) In ira consummationis et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Ira Domini duobus dicitur modis: sive quando vindicat ad salutem, ut est illud: Flagellat enim omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]; sive quando mittit in ignem aeternum, de quo alius psalmus ait: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me [Psal. VI, 2, ] [et XXXVII, 2]. Abusive quippe tractum est ab hominibus, quia quando aliquam culpam vindicamus, perperam factis irascimur. Caeterum Deus omnia sub tranquillitate diiudicat, quia nescit perturbationis sustinere confusa. Consummationem vero illam dicit, quam unusquisque patitur, quando memor peccatorum suorum interna se castigatione discruciat. Non erunt utique superbi, dum eos constet ad humilitatis poenitentiam esse venturos. Sequitur, et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Cum Iudaei fuerint perfecta religione veraciter instituti, tunc agnoscent Christum Dominum esse Iacob patriarchae sui, quod primitus non credebant. Et finium terrae, id est catholicae Ecclesiae, quae toto orbe diffusa est, quod modo durato corde non sapiunt.
20 Vers. 15. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Post secundi diaplasmatis interiectionem, ad ingressum tertium venit: ubi iterum conversio Iudaeorum et resurrectio Domini Salvatoris ostenditur. Et quoniam praesens versus, qui in secunda parte iam positus est iisdem verbis, sed non ipso intellectu repetitur, quod in Scripturis divinis inesse saepe iam diximus. Ille enim primus pertinet ad finem saeculi, iste ad Domini passionem; sic enim utrorumque sequentia manifestant, et ideo secundum causas praedictas eorum est intentio perquirenda. In superiori enim divisione vesperam diximus finem saeculi significare; sed hic initium ipsum sextae aetatis ostenditur, quod est vespera, quando Dominus Salvator mundo salutaris advenit. Sic enim de ipso dicit Moyses: Occidetis agnum ad vesperam [Exod. XII, 6]; post cuius resurrectionis miraculum multitudo credidit Iudaeorum. Sequitur, et famem patientur ut canes. Canis, voracissimum animal atque importunum, consuevit illas domos latratibus defendere in quibus edacitatem suam novit accepto pane satiari. His merito comparantur Iudaei, qui Christianae fidei munere saginati, Ecclesiam Dei clamosa praedicatione defendere festinabunt; sicut Paulo apostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Christiani nominis, postea divino munere iungeretur apostolis. Addidit, et circuibunt civitatem. Civitatem significat Ierusalem, quae universaliter per mundum noscitur esse diffusa. Hanc ergo circuisse Paulum, salutares generi humano testantur Epistolae, quae per universas gentes velut sacra divina tonuerunt. O canem istum beatum! qui populos persequitur infideles, fures abigit, et ovilia sancta custodit; cuius latratus per totum mundum quasi grandisona tuba concrepuit.
21 (Vers. 16.) Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Isti ergo qui veram meruerunt habere doctrinam, ad manducandum disperguntur, cibum scilicet spiritualem; ut convertantur gentes ad fidem catholicam venientes; sicut Petro apostolo in visione dictum est: Macta, et manduca [Act. X, 13]. Sequitur, si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Saturantur doctores, quando praedicationes suas viderint populos desideranter assumere. Contra ieiuni murmurant, si verba sua fructificare non cognoverint in mentibus perfidorum. Hos ergo verbi Domini distributores murmurare posse dicit, si non fuerint populorum credulitate saturati; sicut ipse dicit et in trigesimo quarto psalmo: Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae [Psal. XXXIV, 12].
22 (Vers. 17.) Ego autem cantabo virtutem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Postquam de Iudaeorum conversione locutus est, ad Patrem subito verba convertit. Quae figura dicitur prophonesis, Latine exclamatio. Ipse enim cantabit in sanctis suis, dum eius membra gaudebunt. Et quale est illud gaudium de Domini semper contemplatione gaudere! Nam sicut virtus divina nunquam deficit, ita nec gaudium quod de ipsius inspectione provenerit. Sequitur, et exsultabo mane misericordiam tuam. Mane scilicet, cum nox saeculi istius obscura transierit, quando iam misericordia Domini in sanctorum remuneratione elucescit; ibi enim ipse exsultaturus est tanquam Rex et Dominus, ubi suum populum in se gaudere conspexerit. Addidit, quia factus es susceptor meus. Exposuit quare in Christo Domino exsultavit humanitas, quia factus est susceptor meus. Ipse enim suscipitur, quando Ecclesia cuncta salvatur; quale est illud: Si quis fecit uni ex minimis istis, mihi fecit [Matth. XXV, 40]. Adiecit, et refugium meum in die tribulationis meae. O quam gratum est refugium, quando tribulationis tempore condonatur! Omnis enim caro suspecta est, quandiu audiat: Venite, benedicti Patris mei [Ibid., 34], etc. Sed tunc aeternum refugium efficitur, quando ad istam vocem desideratissimam pervenitur. Hoc, sicut et in superioribus diximus, accipiendum est a parte membrorum.
23 (Vers. 18.) Adiutor meus, tibi psallam, quia, Deus, susceptor meus es, Deus meus misericordia mea. Diximus psalmum ad actualem pertinere virtutem, quam caro Domini Salvatoris etiam in hoc mundo sancta et venerabili operatione monstravit. Repetit etiam frequenter beneficia, ut nobis, quemadmodum gratias agere debeamus, ostendat. Susceptor enim humanitatis nostrae Verbum est, quod eam in Mariae Virginis utero sibi sociare atque unire dignatum est, nequaquam facta confusione vel permixtione substantiarum, sed unitate ineffabili atque inenarrabili permanente. Adiecit, Deus meus, misericordia mea. Mirabilis et amplectenda sententia. Nam cum multa dixisset, nec tamen fuissent omnia comprehensa, ad postremum uno verbo complexus est: Quid est Deus meus, id est, Misericordia mea. Ibi omnia sunt beneficia, ubi universa munera designata. Quid enim boni non sentitur, ubi misericordia donata cognoscitur?
24 Conclusio psalmi.
25 Didicimus, Domine Christe, quam multa in carne pertuleris, et quia pro persecutoribus tuis semper oraveris. O vere Iudicem pium, sub quo nulli est confitentium desperandum! O par benignitas et potestas! Nam qui pro inimicis oras, quis tuorum possit formidare quod pereat? Dona facere quae praecipis; dona implere quod expedit: quia sicut nihil praeter te sumus, ita tecum boni totum possumus implere quod nitimur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVII <<<     >>> in Psalmum LIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58